monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > csg248.134 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 13 > sectio 57 > bmv343.267 > bnf7296.27 > sectio 2 > sectio 22 > uldLIP7.214 > sectio 35 > sbbMs.Phill.1698.30 > sectio 96 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 18
Istud est dicendum ab iis qui iterant casum Adae et post haec revertuntur per poenitentiam sic pertingentes ad salvationem, et memores sunt quod multas monitiones audierunt, quae de Scripturis sunt narratae et de cruciatu et de sanguine Redemptoris eorum, et recordantur gementes quod transgressi sunt cum auditu, quo cum studio debuerunt percipere quomodo servarent verbum Dei, cum ipsi negligerent legem eius quae eis erat instituta ad custodiendum, in constitutione praecepti recusantes inspicere quid deberent facere vel quid deberent dimittere propter timorem Domini, qui tamen veniunt ad veritatem, recordantes ea quae audierunt vel sciverunt a Deo, quamvis prius ita caecati essent, quod omnino nollent scire iustitiam ipsius, ut se ad hoc declinarent quod ipsam praeponerent peccatis suis, cum spernerent eam et cum reiicerent retro verbum Dei, respuentes legem eius. Multi de his erunt superabundantes in bonis: ita ut nec satientur, nec eis sufficiat epulari in domo Dei celebrando divinum officium et operando iustitiam eius superabundanter, ita quod semper sunt flentes et memores in doloribus malorum quae in anteactis rebus perpetrarunt dum colebant illicita opera, transeuntes legis Dei licita.